- HYAENA
- HYAENAGraece ὕαινα, ex ὗς, porcus, quod dorsum eius setis quasi suillis rigeat: aliter γάνος, apud Aristot. Iesef Turcis et Afris. Dabuh Arabibus, hisce describitur Plin. l. 8. c. 30. Collum et iuba continuitate spinae porrigitur, flectique, nisi circumactu totius corporis, nequit. Multa praeterea mira traduntur. Sed maxime sermonem bumanum, inter pastorum stabula, assimulare, nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foras laceret. Item vomitionem hominis imitari, adsollicitandos canes, quos invadat. Ab uno animali sepulchra erui, inquisitione corporum. Feminam raro capi. Oculis mille esse varietates, colorumque mutationes. Et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere --- plurimae gignuntur in Africa etc. Ubi quod de magica potestate huic animali a Vett. tributa habet, exsequitur pluribus Salmas. ad Solin. p. 1087. et seqq. Vide quoque infra in voce Nodus hyaenae. Ceterum Hyaena, in Glossis vett. ζῶον, bellua, et apud Arnob. l. 7. Cur non et canes et ursos et vulpes et camelos et beluas et leones: unde apud Iul. Capitolin. in Gord. III. pro, Belbi, item Hyaenae X. reponit, Belbi, i. e. hyaenae X. et Belbus, pro beluus, hocque pro bellua, h. e. hyaena, positum esse, docet, describens hoc animal pluribus Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. III. c. 11. e quo unum hoc de modo capiendi illud adspergo. Busbequius Ep I. de Leg. Tur. Aiunt, inquit, hyaenam, quam ipsi Zirtlan vocant, sermonem intelligere humanum, proptereaque a venatoribus hunc in modum capi. Accedunt ad eius cavernam, quam ex ossium cumulo deprehendi facile est. Subit unus cum fune, cuius partem extremam foris sociis tenendam relinquit: ipse identidem pronuntians, Ioctur, Ioctur, icela, illam se non reperire, illam non adesse, introrepit. Quod paulo aliter natrans Abrah. Ecchelensis Maronta Not. ad Abdarachmanum De propriet. Anim. c. 24. Huiu, ait, animalis venatio omnium lepidissuma et singularis est. Nam musico concentu adeo mulcetur et mansuescit, ut frequenter hoc venationis genere capiatur, quod ita fit. Ubi de antro seu latibulo constiterit, ad eius ostium sua pulsant venatores instrumenta et cantiones quasdam occinunt. Unusque eorum semper dicit, Dabaha est hîc, alter vero respondet negando, Dabaha non est hic. His per aliquod temporis spatium cantatis, egreditur animal illud cicuratum ac totum mansuetum, omni feritate depositâ, et hospitibus blanditur, et ipsi hospites, sed adblandiendo canum imponunt ori et fune collum adstringunt et ducunt captivum etc. Porro coitu Hyaenae leaenam Aethiopicam corcottam parere, Plin. docet ubi supra; nec obstat, quod idem alibi id anim alis ex cane et lupo conceptum facit; hyaena enim lupo, leo cani similis. Vide supra in voce Crocotta. Hinc Hyaenetta, diminut. unde factum ginetta vel genetta, animal in Hispania frequens, et nomine ac maculis aliisque nonnullis Vett. hyaenam referens. Indidem Sacra quaedam Hyaenica, quod in iis mulieres hyaenae, sicut viri leones, vocarentur, olim dicta fuisse, monet Salmas. Not. ad Commod. Lamprid. Vide quoque infra in voce Mithra; et praeter Auctores laudatos, eund. Salmas. ad Solin. ubi multa insuper hanc in rem, et de hyania gemma, in oculis hyaenae inventa, et de pisce ὕαινα, varia habet. p. 335. et seqq. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol l. 3. c. 7. ubi de sententia Palladii et Plutarchi, Hyaenam non tangi fulmine; c. 54. ubi, an quotannis sexum immutet, disquirit; c. 59. ubi de eius sollertia; et imitatione humani sermonis fabulose eitributa; c. 60. ubi de inimcititia illius cum pardali et canibus, et c. 70. ubi de Aegyptirum commento, Hyaenae pelle indtum vulnerari non posse: Alios. Species Hyaenae, Slavis Rosomacha dicta, in Sept. frequens est, et Nobilibus, pellis tratiâ, eximie appetitur, ut infra videbimus in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.